AccueilMes livresAjouter des livres
Découvrir
LivresAuteursLecteursCritiquesCitationsListesQuizGroupesQuestionsPrix BabelioRencontresLe Carnet

Citation de Julian_Morrow


Iamque opus exigi quod nec Iouis ira nec ignis
Nec poterit ferrum nec edax abolere uetustas.
Cum uolet, illa dies, quae nil nisi corporis huius
Ius habet, incerti spatium mihi finiat aeui ;
Parte tamen meliore mei super alta perennis
Astra ferar nomenque erit indelebile nostrum ;
Quaque patet domitis Romana potentia terris,
Ore legar populi perque omnia saecula fama,
Siquid habent ueri uatum praesagia, uiuam.
Commenter  J’apprécie          12





Ont apprécié cette citation (1)voir plus




{* *}